monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 2 > csg51.74 > sectio 24 > 8 > sectio 30 > 23 > sectio 7 > 18 > sectio 48 > sectio 490 > sectio 533 > sectio 62 > sectio 117 > sectio 158 > sectio 30 > sectio 18 > sectio 8 > 3 > sectio 486 > 24 > bnf17226.96 > sectio 400 > 24 > sectio 469 > sectio 139 > 30 > bsbClm6436.38 > 33 > sectio 82 > sectio 623 > Psalmi, 71 > bavPal.lat.1449.143 > 11
Beda, De Ratione Computi, CAP. X - De aequinoctio verno. <<<     >>> CAP. XII - De signifero circulo et solis lunaeque cursu.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XI - De annis.

1 Interrog. Unde dictus est annus? - Resp. Annus ab innovando cuncta quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit. Quia veteres annum pro circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originalibus oratorum. Annum terminum, id est, circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
2 Interrog. Quot modis dicuntur anni? - Resp. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum, est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant.
3 Interrog. Lunaris annus quot modis accipitur? - Resp. Quadrifarie. Primus namque cum luna viginti septem diebus et octo horis zodiacum percurrens, ad signum ex quo egressa est revertitur. Secundus, duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem a quo nova digressa est viginti novem diebus, et duodecim horis exactis, iam defecta repetit.
4 Tertius qui duodecim mensibus huiusmodi, id est, trecentis quinquaginta quatuor diebus expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus, qui embolismus Graece dicitur, id est superaugmentum, et habet tredecim menses, id est dies trecentos triginta quatuor. Qui uterque apud Hebraeos a principio mensis Paschalis incipit, ibidemque finitur.
5 Apud vero Romanos ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium, ibique terminatur.
6 Interrog. De solari anno quomodo dicis! - Resp. Solaris annus est cum ad eadem loca siderum rediit, peractis trecentis sexaginta quinque diebus, et sex horis, id est quadrante totius diei. Quae pars quater ducta cogit inter unum diem, quem Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus, bissextilis, caeteris tribus uno prolixior, a quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque quibus ante quadriennium revertitur horis.
7 Annus errantium stellarum est, quod illarum quoque zodiaci ambitum lustrat. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca sibi habere recurrant, id est, quingentis triginta duobus annis expletis.
8 Interrog. Annum civilem, id est, solarem, ubi Hebraei, Graeci, Aegyptii, Romanique incipiunt? - Resp. Hebraei ab aequinoctio verno, Graeci a solstitio, Aegyptii ab autumno, Romani incipiunt a bruma.
Beda Venerabilis HOME